Quantum redactiones paginae "Cnuto (rex Anglorum)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 5:
Cnuto fuit filius minor natu [[Sueno (rex Danorum)|Suenonis]]<ref>Fons nominis Latini: [[Saxo Grammaticus]], ''[[Gesta Danorum]]'' [http://www2.kb.dk/elib/lit//dan/saxo/lat/or.dsr/10/9/index.htm 10.9.1].</ref> regis Danorum uxorisque eius nomine incerto filiae ducis [[Misico I (dux Poloniae)|Misiconis]] [[Polonia]]e. Anno 1014, patre mortuo, [[Haroldus II (rex Danorum)|Haroldus]] frater Cnutonis fit rex Danorum; Cnuto autem opus patris, debellationem Angliae, perfecit. Die [[30 Novembris]] [[1016]], regis [[Edmundus II (rex Anglorum)|Edmundo]] mortuo, Cnuto fit rex Anglorum; eodem anno, fratre mortuo, regnum Daniae accepit. Anno 1028, rege [[Anlaf II (rex Norvegiae)|Anlafo]] mortuo, fit etiam rex Norvegiae. Ita confecit imperium novum in Europa septentrionali, sed ipse mortuus est anno 1035 et tria regna de novo separata sunt.
 
[[Fasciculus:Knuddstore.gif|thumb|left|upright=1.5|Rex Cnuto etcum regina Emmauxore: e libro manu scripto aetatis Anglosaxonicae]]
Habuit ut uxorem aut amasiam [[Elgiva]]m (Anglosaxonice ''Ælfgifu''; Nordice ''Alfífa''), e qua genuit duos filios:
* Sueno