Quantum redactiones paginae "2010" differant

Content deleted Content added
m r2.7.1) (bot addit: pap:2010
Linea 2:
 
== Eventa ==
*'''[[31 Decembris]]'''—Ministerium industriae technologiarumque informaticarum [[Res Publica Popularis Sinarum|Rei Publicae Popularis Sinarum]] monet [[telephonum|telephoniam]] "vox per rete" (''VoIP'') illicitam intercludendam esse.
*'''[[28 Decembris]]'''—Millia domuum fabricarumque in [[Hibernia Septentrionalis|Hibernia Septentrionali]] sine aqua fiunt, quia glacies nixque e tempestate frigida recenti fistulas ruptas ostendit. Hoc discrimine quidam sine aquae copiis iam ab [[Christi Natalis|Christi Natali]] sunt.
*'''[[26 Decembris]]'''—Ministerium rerum externatrum [[Israel (civitas)|Israelis]] nuntiat se interclusurum esse Colloquium Mundanum contra [[Phyletismus|Phyletismum]], quo [[Consociatio Nationum]] diem decimum anniversarium Colloquii Mundani contra Phyletismum anno [[2001]] [[Durbanum|Durbani]] eventi commemorabit, quia colloquium istud [[antisemitismus|antisemitismum]] et Israelis mundique [[populus Iudaicus|Iudaici]] odium ostentat, uno die postquam [[Communis Conventus]] consultum colloquii mense Septembro [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]] tenendi approbavit.
*'''[[23 Decembris]]'''—Centena militum [[autocurrus armatus|autocurrorum armatorum]] [[helicopterum|helicopterorum]] [[aëroplanum|aëroplanorum]]que venaticorum [[Corea Meridionalis|Coreae Meridionalis]] undeviginti [[chiliometrum|chiliometris]] a confinio cum [[Corea Septentrionalis|Corea Septentrionali]] congregant, ut uni maximarum imaginum pugnae intersint.
*'''[[22 Decembris]]'''—Nuntii legatorum [[Civitates Foederatae Americae|Civitatum Foederatarum Americae]] nove elapsi ostendunt [[Regnum Britanniarum|Britanniarum]] regimen implicatum esse exercitiis Cohortis Intercessionis Rapidae [[Bangladesha|Bangladeshae]], exercitus quasi militaris valde reprehensi causa violationum [[iura humana|iurorum humanorum]], etiam cruciatuum et plurum quam mille necum extra iudicium ab eius anno [[2004]] inceptione. [[Hilaria Clinton]], ministra rerum externarum Civitatum Foederatarum Americae, confirmatur iussisse omnes legatos media vulgandi in civitate sua cogere, ne rationem succurrendi Civitatum Foederatarum Americae in [[Haitia]] maledicant, aliquot diebus post terrae motum Ianuarium.
*'''[[21 Decembris]]'''—Superstites abusus sexualis impuberorum a sacerdotibus facti furiose respondent, postquam [[papa]] [[Benedictus XVI]] asseruit [[paedophilia|paedophiliam]] [[decennium 198|decennio 198]] pro quodam plene conveniente cum homine et quin cum impuberis habitam esse. Papa quoque de [[praeservativum|condomis]] locutus est.
*'''[[19 Decembris]]'''—[[Consociatio Nationum]] improbat postulatum possessoris muneris praesidialis [[Litus Eburneum|Eburnei]] [[Laurentius Gbagbo|Laurentii Gbagbo]], ut copiae paciferae Consociationis Nationum e terra tollantur. [[Navanethem Pillay]], [[iura humana|iuribus humanis]] procurator Consociationis Nationum, dicit iura humana in Litore Eborneo magnopere violari.
*'''[[19 Decembris]]'''—[[Ruthenia Alba]] comitia habet. Milia adversariorum [[Minscum|Minsci]] recusantium cum vigilibus confligunt.
*'''[[12 Decembris]]'''—Nuntii elapsi exploratorum [[Australia|Australianorum]] nove divulgati ostendunt [[Malaesia|Malaesiae]] ducem adversarium [[Anwar Ibrahim]] [[sodomia|sodomiae]] accusatum esse, quia in insidias ab eius inimicis politicis positas inciderat.
*'''[[11 Decembris]]'''—[[Iulianus Assange]], creator situs interretialis [[WikiLeaks]], qui nuntios elapsos legatorum [[Civitates Foederatae Americae|Civitatum Foederatarum Americae]] divulgat, in cellam carceris ''Wandsworth'' [[Londinium|Londiniensis]] traducitur, "probabiliter ob ipsius salutem" ut eius advocatus dicit. Is quoque dicit persecutionem quemvis situs interretialis WikiLeaks investigationis clandestinae causa esse contra [[Constitutio Civitatum Foederatarum Americae|constitutionem]] eiusque appendicem primam, quae omnes societates vulgatorias protegit.