Quantum redactiones paginae "Disputatio Usoris:Rolandus/2005-12" differant

Content deleted Content added
Roland2 (disputatio | conlationes)
m Reverti emendationes ab usore 89.165.146.90 (Disputatio) ad mutationem proximam ab Georgius.
Linea 1 090:
 
Georgius Laminarius Rolando humanissimo salutem dicit plurimam. Verum effaris et ego profecto non miror, quod mutatione illa consummata obstupuisti ea ipsa de causa, quod in lingua Theodisca sat bene voces "Tschechien" et "Böhmen" distingui solent; immo idem in lingua Bohemica fit, cum voces "Česko" (haec autem vox, quae indies magis magisque usurpatur, priscum nomen "Čechie" substituit) et "Čechy" bene distinguuntur. Sed e.g. Poloni totam rem publicam nostram lingua sua vernacula "Čechy" sine ullo discrimine nuncupant et ea ipsa de causa in libris eorum linguae Latinae scholaribus nomen Bohemiae tantum inveniri potest. At hic in Vicipaedia de lingua Latina verius quam de linguis nostris vernaculis disputandum est; ergo nullum verbum, nullam vocem, nullum nomen sive Rei publicae Bohemicae sive Tzekiae sive Czechiae sive Bohemiae, etc., (hoc in casu tantummodo, si sensus patet) spernere possum. Scire igitur cupis, qua de causa mutationem illam fecerim. Plane dicam - res publica nostra in documentis, sit venia verbo, officialibus, diutissime "Res publica Bohemica" appellatur - cetera vero nomina in dubio sunt, etsi ea damnanda nullo prorsus modo duco. Quod ad adnotationem abs te propositam pertinet, hoc iam in parte nomini rei publicae dicata scripsi: "...etiam lexicis maximi ponderis probatur - quae ut perspicere possis, inspicias, lector, paginam [[lingua Bohemica|linguae Bohemicae]] et [[Bohemoslovacia]]e praesertim destinatam." Valeas basilice. --[[Usor:Georgius|Georgius Laminarius]] 13:37, 31 Octobris 2006 (UTC)
 
magnum stultum te putare necesse est dici.
Return to the user page of "Rolandus/2005-12".