Quantum redactiones paginae "Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus" differant

 
==Cursus honorum==
Aemilius anno [[394 a.C.n.]] primum [[tribunus militum consulari potestate]] erat. Collegae eius [[Marcus Furius Camillus]], [[Lucius Furius L.f. Medullinus]], [[Lucius Valerius L.f. Poplicola]], [[Spurius Postumius Albinus Regillensis]], [[Publius Cornelius Scipio (tribunus militum anno 395 a.C.n.)|Publius Cornelius Scipio]] fuerunt. Eo anno Romani bellum [[Falisci|Faliscorum]] continuabant<ref>[[Titus Livius]], ab urbe condita, V 26-27</ref>. Anno [[391 a.C.n.|391]] iterum electus est atque cum eo [[Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus]], [[Servius Sulpicius Q.f. Camerinus]], [[Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (tribunus militum 391 a.C.n.)|Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus]], [[Lucius Furius L.f. Medullinus]], [[Agrippa Furius Sex.f. Fusus]] et hoc anno contra [[Volsinii|Volsinios]] et [[Clusium]] pugnatum est<ref>op. cit., V 32</ref>. Cum Aemilio Postumius collega eodem anno contra [[Aequi|Aequos]] certaverunt, primo communiter, deinde milites inter tribunos divisi sunt. Clade et morte Postumii Romam nuntiata cives exterriti sunt. Sed postea Postumius victor Romam revertit<ref>op.cit., V 28</ref>.
 
==Nexus externi==
64 228

recensiones