Quantum redactiones paginae "Norbertus Thilo" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 4:
In memoriam Norberti Thiel ambo poetae [[Anna Elissa Radke]] et [[Alanus Divutius]] carmen pepigerunt<ref> "In memoriam Norberti Thiel", in commentariis quibus titulus ''Melissa'', fasciculo 145°, Bruxellis, 2008, p. 6.</ref>.
 
===Carmen ad Norbertum Thiel ab Anna Elysia Radke pactum===
:Pulchrius nil est pede praedicantis
:Auream pacem populo Polono
Linea 20:
:Pacis amator!
 
===Planctus de morte Norberti Silesii Thilonis ab Alano Divutio pactus===
:Fortius quam Mors nihil est in orbe,
:ipse Amor nequit retinere Fata
:cum semel Parcae voluere dirae
:carpere vitam.
 
:Doctus et bonus fueras, fidelis
:et memor priscae patriae relictae,
:Ligniti pulchri; veterumque morum
:cultor honestus.
 
:Nunc fugit nobis tua docta lingua,
:qua docebas nos; Latiique regnum
:luget et flemus quoque derelicti
:nos tui amici.
 
==Eius scripta==