Quantum redactiones paginae "Norbertus Thilo" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Norbertus Thiel''', sive '''Norbertus Silesius Thilo''', vita functus d. 15. m. Jul. a. 2008 (Idibus Iuliis), est magister et scriptor latinus natione Germanus.
 
==Carmina in memoriam Norberti Thiel==
In memoriam Norberti Thiel ambo poetae [[Anna Elissa Radke]] et [[Alanus Divutius]] carmen pepigerunt<ref> "In memoriam Norberti Thiel", in commentariis quibus titulus ''Melissa'', fasciculo 145°, Bruxellis, 2008, p. 6.</ref>.
 
===Carmen ad Norbertum Thiel ab Anna Elysia Radke===
:Pulchrius nil est pede praedicantis
:Auream pacem populo Polono
:Atque Germano, pueros docentis
:Pacis amorem.
 
:Namque patriam, prius qua profugit,
:Ille visitabat et in domum suam
:Hospites suscepit ab urbe missos
:Lignitiensi.
 
:Ad tuam aeternam patriam profecte,
:Non Silesiam, - Elysium petisti,
:In Dei, Norberte, quiesce pace,
:Pacis amator!
 
 
==Eius scripta==
*2003: "De itinere Europaeo Ioannis Guilelmi comitis Palatini iuvenis deque statione eius Vindobonensi a. 1676", in ''[[Melissa]]'', n° 117, anno 2003, pp. 2-4.
 
==Notae==
<references/>
 
{{DEFAULTSORT:Thiel, Norbertus}}