Quantum redactiones paginae "Oratorium (Congregatio)" differant

Content deleted Content added
variae mutationes
nexus
Linea 2:
'''Oratorium''' sive nomine pleniore '''Institutum Oratorii Sancti Philippi Neri''' est [[congregatio]] [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiae Catholicae]] anno [[1575]] a [[Sanctus Philippus Neri|Philippo Neri]] [[Roma]]e condita et a [[papa]] [[Gregorius XIII|Gregorio XIII]] [[Bulla apostolica]] ''Copiosus in misericordia Deus'' approbata. Inito communitas in conclavi apud ecclesiam Romanam ''San Girolamo della Carità'', ubi Philippus Neri habitabat, convenit. Sodales modo libero de sacra [[Biblia|Scriptura]] loquebantur, quae tunc res nova erat. Praeterea Philippus et asseclae sui peregrinatores, aegrotos pauperesque curabant.
 
Conventus huius communitatis orationibus carminibusque lingua vernacula a [[liturgia]] Latina clare notati multos homines attrahebant. Tandem oecus proprius maiorque, "oratorium" vocatus, instructus est. Etiam conventus ipsi, qui ab [[Inquisitio haereticae pravitatis|Inquistio]]ne initio diffidenter observati sunt, quod ibi [[Laicus|laici]] praedicabant, mox "oratoria" appellabantur. Repraesentatio dramatica argumentorum ad [[Biblia]] vel [[ethica]]m pertinentium lingua vernacula hinc orta et paulatim late diffusa etiam arte musica [[Oratorium (musica)|Oratorium]] nominata est. Cum repraesentationes musicales ab anno [[1571]] a [[Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus|Ioanne Petro Aloysio Praenestino]], qui apud Philippum Neri confiteri solebat, dirigebantur, magnificae laudibusque celebratae erant.
 
Communitas Sancti Philippi Neri etiam his diebus multis in terris exstat et adhuc ''Oratorium'' appellatur, sodales autem ''Oratoriani''. [[sacerdos|Sacerdotes]] aut laici sunt, saepe [[paroecia]]s administrant. [[Index siglorum ordinum ecclesiae catholicae|Sigla]] ordinis sunt: '''CO''' (i.e. '''Cogregatio Orationis''').