Quantum redactiones paginae "Oratorium (Congregatio)" differant
Content deleted Content added
m r2.7.1) (bot mutat: de:Oratorium (Kongregation) |
variae mutationes |
||
Linea 1:
[[Fasciculus:Philippo Neri4.jpg|thumb|Fundator Oratorii, [[Sanctus Philippus Neri]]<br/>(1515–1595)]]
'''Oratorium''' sive nomine pleniore '''Institutum Oratorii Sancti Philippi
Conventus huius communitatis orationibus carminibusque lingua vernacula a [[liturgia]] Latina clare notati multos homines attrahebant. Tandem oecus proprius maiorque, "oratorium" vocatus, instructus est. Etiam conventus ipsi, qui ab [[Inquisitio haereticae pravitatis|Inquistio]]ne initio diffidenter observati sunt, quod ibi [[Laicus|laici]] praedicabant, mox "oratoria" appellabantur. Repraesentatio dramatica argumentorum ad [[Biblia]] vel [[ethica]]m pertinentium lingua vernacula hinc orta et paulatim late diffusa etiam arte musica [[Oratorium]] nominata est. Cum repraesentationes musicales ab anno [[1571]] a [[Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus|Ioanne Petro Aloysio Praenestino]], qui apud Philippum Neri confiteri solebat, dirigebantur, magnificae laudibusque celebratae erant.
Communitas Sancti Philippi Neri etiam his diebus multis in terris exstat et adhuc ''Oratorium'' appellatur, sodales autem ''Oratoriani''. [[sacerdos|Sacerdotes]] aut laici sunt, saepe [[paroecia]]s administrant. [[Index siglorum ordinum ecclesiae catholicae|Sigla]] ordinis sunt: '''CO''' (i.e. '''Cogregatio Orationis''').
|