Quantum redactiones paginae "Piodasses" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 4:
 
 
Saepe appellatus unus ex Indiae mundique gravissimorum imperatorum, Aśoka post multas victorias militares paene totam terram quae hodiernam constitit Indiam rexit. Eius imperium a terra nunc appellata [[Irania]], [[Pakistania]], et [[Afganistania]] in occidenti ad [[Bangladesha]] et Indam [[Assamia]]m civitatem in orienti, et ad meridiem usque [[brahmagiri]] in [[Karnataka]] patuit. Regnum dictum [[Kalinga]]m vicit, quod nemo suae domus, ne [[ChandraguptaCandragupta Maurya]] quidem, vicerat. Suum [[caput (curbs)|caput]] fuit [[Magadha]], fortasse in civitate nunc appellata [[Bihar]].<ref>Sed Ranajit Pal (2002) indicat primam Magadhae mentionem esse in [[Edicta Asokae|Edictis Asokae]], inter septentriones et occasum solis spectanti, et prima Magadha fuisse in in [[Baluchistania]], in regione ad occidentem vergenti. Tota reliquiarum Mauryarum Nandarumque absentia in regione Patna monstrat hoc probabiliter non fuisse Aśokae caput.</ref>
 
Visis necibus accumulatis belli [[Kalinga (India)|Kalingae]], quod ipse ex appetitu victoriae gesserat, is [[Buddhismus|Buddhismum]] doctrinae [[Veda|Vedicae]] amplectus, se dedicavit ad Buddhismum trans [[Asia]]m propagandum et monumenta construxit ad gravissimos [[Gautama Buddha|Gautamae Buddhae]] situs designandos. Aśoka porro se consecravit ad studium [[ahimsa]]e ([[non violentiae]]), [[amor]]is, [[veritas|veritatis]], [[tolerantia]]e, et [[vegetarianismus|vegetarianismi]]. [[Historia|Historici]] eum arbitrantur administratorem [[philanthropia|philanthropicum]], et is ergo in [[historia Indiae]] appellatur "imperator omnium saeculorum" et "imperator imperatorum" (''samrath [[chakravartin]]'').
Linea 16:
 
== Vita ==
Aśoka fuit filius [[Bindusara]]e, imperatoris [[Imperium Mauryanum|Mauryani]], et Dharmae, reginae gradus inferioris.<ref>Quamquam filia [[Brahmin]], vel Shubhadrangi, ea inferior aestimata est quia sanguinis regii non fuit.</ref> Aśokae fuerunt nonnulli fratres maiores natu (omnes filii vitrici, ex aliis Bindusarae uxoribus) et solum unus frater minoris, Vitthashoka, puer amatissimus, ex eadem matre. Propter ingenii acumen et sollertias militares, Aśoka habetur fuisse deliciae avi, [[ChandraguptaCandragupta Maurya|ChandraguptaeCandraguptae Mauryae]]. Secundum fabulam, cum ChandraguptaCandragupta, [[Iainismus|Iainista]] vivere volens, singulare imperio se abdicaret, suum gladium abiecit, quod invenit conservavitque Aśoka.
 
[[Ksatriya|Kśatriya]] natus, Aśoka regiam educationem militarem doctrinamque [[Veda|Vedicam]] accepit, sed adulescens fuit improbus importunusque, venator impavidus. Multi historici dicunt eum non fuisse delicatum, sed corpore robustum. Tradunt eum potuisse [[leo]]nem vel [[tigris|tigridem]] solum virga lignea interficere, [[elephas|elephantem]] capulo cultri, armatos quoque milites vincere manibus nudis. Sollers fuit [[gladius|gladio]]; sic armatus, quemquam potuit superare. Dux militum formidolosus durusque, missus est ad motum apud urbem [[Avanti (India)|Avanti]] exstinguendum. Nonnulli historici subiciunt eum suos fratres necavisse ut se imperium adsequatur.