Quantum redactiones paginae "Semis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
Antiquissimi semisses [[as]]sesque reperti a peritis rerum huiusmodi hominibus hodie putantur circa [[280 a.C.n.]] editi fuisse. Primo, cum as libralis fuit, semis semilibram vel sex uncias pendebat, id est circiter 162 [[gramma]]ta (libra Romana = circiter 325 gr.). Graviores tum erant quam ut cudi possent : itaque in formam conflabantur et res nummaria Romana illius temporis ab historicis monetae "aes grave" vocata est.
 
Tempore vero [[Secundum Bellum Punicum|secundi belli Punici]] (quod tempus difficile [[Aerarium publicum |aerario]] Romano fuit) pondus assis paucis annis per gradus usque ad sextam partem librae imminutum est, qui as ea ratione ''sextantarius'' dictus est : itaque tertio saeculo exeunte semis unciam aeris, id est circiter 27 gr., valebatpependit ac non iam conflatus sed cusus fuit. De iusto pondere loquor ; re ipsa aliquanto leviores esse solebant quia nummus aeneus Romae magna parte fiduciarius fuit nec pondera adamussim observabantur.
 
Mox [[as]] etiam uncialis ac postremo anno [[92 a.C.n.]] ex lege Papiria semuncialis factus est. Tum semissem circiter septem grammata pendere oportuit, sed eo tempore nummus aeneus perraro percutiebatur.