Quantum redactiones paginae "Lucius Iulius L.f. Iullus" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Lucius Iulius L.f. Iullus''' (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanua quinti et quarti saeculi a.C.n. fuit. ==Cursus honorum== Iulius anno ...'
(eadem)

Emendatio ex 14:44, 5 Ianuarii 2011

Lucius Iulius L.f. Iullus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanua quinti et quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum

Iulius anno 401 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate electus est et cum eo Lucius Valerius L.f. Potitus, Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Gnaeus Cornelius P.f. Cossus, Kaeso Fabius M.f. Ambustus, Marcus Furius Camillus. Tum controversiae de vectigalibus et stipendiis militum fuerunt, duo tribuni propter cladem nuper acceptam ad multam damnati sunt[1].

Anno 397 iterum electus eius collegae Aulus Manlius A.f. Vulso Capitolinus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Lucius Sergius M'.f. Fidenas, Aulus Postumius Albinus Regillensis, Publius Cornelius P.f. Maluginensis erant. Hoc anno bella contra Veios, Capenam, Falerios atque in Volscos continuebantur, sed et contra Tarquinios certatum est[2].

Notae

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 10-11
  2. op. cit., V 16