Quantum redactiones paginae "Quintus Servilius Q.f. Fidenas" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
==Cursus honorum==
*Anno [[402 a.C.n.]] Fidenas primo [[tribunus militum consulari potestate]] electus est et cum eo [[Gaius Servilius P.f. Ahala]], [[Lucius Verginius L.f. Tricostus Esquilinus]], [[Quintus Sulpicius Ser.f. Camerinus Cornutus]], [[Aulus Manlius A.f. Vulso Capitolinus]] [[Manius Sergius L.f. Fidenas]]. Tum bellum in [[Veii|Veios]] continuatum, [[Anxur]] oppidum ab hostibus expugnata, bellum adventu repentino [[Capena]]tium et [[Falisci|Faliscorum]] extentum est. Propter cladem ob controversias inter tribunos acceptam sententia fuit, ut statim novi tribuni eligendi essent, quod etiam constitutum est<ref>[[Titus Livius]], ab urbe condita, V 8-9</ref>.
*Anno [[398 a.C.n.|397398]] Fidenas tribunus militum II erat. Tum Romani bellum contra [[Veii|Veios]], [[Capena]]m, [[Falerii|Falerios]] atque in [[Volsci|Volscos]] gerebant<ref>op. cit., V 14</ref>. Anno [[397 a.C.n.|397]] magistratu [[interrex|interregis]] fungebatur<ref>op. cit., V 17</ref>.
*Anno [[395 a.C.n.|395]] tertium tribunus militum erat. Eo anno cum eo [[Publius Cornelius P.f. Cossus]], [[Publius Cornelius Scipio (tribunus militum anno 395 a.C.n.)|Publius Cornelius Scipio]], [[Marcus Valerius M.f. Lactucinus Maximus]], [[Lucius Furius L.f. Medullinus]], [[Kaeso Fabius M.f. Ambustus]] electi sunt, tribuni post [[Veii|Veios]] expugnatos contra [[Falisci|Faliscos]] et [[Capena]]m certaverunt<ref>op. cit., V 24</ref>.
*Anno [[390 a.C.n.|390]] Fidenas tribunus militum IV erat, collegae tum fuerunt: [[Numerius Fabius M.f. Ambustus|Numerius (vel Gnaeus) Fabius M.f. Ambustus]], [[Kaeso Fabius M.f. Ambustus]], [[Quintus Fabius Ambustus]], [[Quintus Sulpicius Longus]], [[Publius Cornelius P.f. Maluginensis]]. Galli Romanos agressi sunt et exercitum Romnorum ad [[Allia]]m flumen vicerunt. [[Marcus Furius Camillus]] tum dictator nominatus est<ref>op. cit., V 37 seqq.</ref>.
*Anno [[388 a.C.n.|388]] magistratu tribuni quintum fungebatur, ceteri tribuni [[Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus]], [[Lucius Iulius Iullus (tribunus militum 388 a.C.n.)|Lucius Iulius Iullus]], [[Lucius Aquillius Corvus]], [[Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus]], [[Servius Sulpicius Rufus (tribunus militum 388 a.C.n.)|Servius Sulpicius Rufus]] electi sunt. Eo anno tribuni exercitum in [[Aequi|Aequos]] duxerunt atque oppida [[Etrusci|Etruscorum]] [[Cortuosa]]m et [[Contenebra]]m vi ceperunt. Domi [[tribunus plebis|tribuni plebis]] leges agrarias postulaverunt<ref>op. cit., VI 4,7-5,6</ref>.
*Anno [[386 a.C.n.|386]] sextum electus est, una cum [[Marcus Furius Camillus|Marco Furio Camilo]] IV, [[Servius Cornelius P.f. Maluginensis|Servio Cornelio P.f. Maluginensi]], [[Lucius Quinctius Cincinnatus (tribunus militum 386 a.C.n.)|Lucio Quinctio Cincinnato]], [[Lucius Horatius Pulvillus (tribunus militum 386 a.C.n.)|Lucio Horatio Pulvillo]], [[Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola|Publio Valerio L.f. Potito Poplicola]]. Tum [[Antium|Antiates]] Romanis bellum intulerunt. Quos Camillus et Valerius arcebant, Servilius exercitum alterum in castris habebat, si Etrusci aut Latini aut [[Hernici]] invaderent<ref>op. cit., VI 6-10</ref>.
 
==Notae==