Quantum redactiones paginae "Guillelmus Figueira" differant

m
Summarium vacuum
(+cat)
m
'''Guillelmus Figueira''' ([[Occitanice]] ''Guilhem Figueira''), qui saeculo XIII floruit, fuit [[ioculator]] et [[trobator]] [[Tolosa]]nus. Secundum [[Vita (Litteraelitterae OccitanaeOccitanicae)|vitam]] eius in libris manu scriptis servatam,<ref>{{Boutiere}} No LXV (pp. 434-435).</ref> post Tolosam a [[Francia|Francis]] captam in [[Italia]]m fugit; vel in hoc itinere vel in alio quodam [[Blacat]] dominum et trobatorem [[Provincia (comitatus Franciae)|Provincialem]] cognovit. In Italia aulam imperatoris [[Fridericus II|Friderici II]] frequentavit et carmina de rebus publicis annis [[1226]] et [[1237]] composuit. Fuit inimicus paparum et clericorum; comitem Tolosanum [[Raimundus VII (comes Tolosanus)|Raimundum VII]] et imperatorem Fridericum II saepe laudavit.
 
In ''[[Sirventes]]'' sive satiricum eius carmen contra [[Ecclesia Catholica|ecclesiam Catholicam]] (217,2;<ref>{{Pillet}}</ref> incipit: "''[[D'un sirventes far]]''") [[trobatrix]] [[Gormonda de Montepessulano]] responsum dedit.