Quantum redactiones paginae "Gnaeus Cornelius A.f. Cossus" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Gnaeus Cornelius A.f. Cossus''' vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit. ==Cursus honorum== Cornelius Cossus anno 414 a.C.n. [[tribunus militum consular...'
 
Linea 2:
 
==Cursus honorum==
Cornelius Cossus anno [[414 a.C.n.]] [[tribunus militum consulari potestate]] electus est, cum eo [[Lucius Valerius L.f. Potitus]], [[Quintus Fabius Q.f. Vibulanus]] atque [[Marcus Postumius Albinus Regillensis (tribunus militum 414 a.C.n.)|Marcus Postumius Albinus Regillensis]], eo anno, cum Romani contra [[Aequi|Aequos]] pugnaverunt de de agris dividendis ordines iurgabant<ref>[[Titus Livius]], ab urbe condita, IV 49,7-50,8</ref>.
 
Anno [[409 a.C.n.|409]] consul electus est, una cum [[Lucius Furius L.f. Medullinus|Lucio Furio L.f. Medullino]]. Tum primum [[quaestor]]es plebeii electi sunt<ref>op. cit., IV 54</ref>. Eodem tempore et [[Volsci]] et [[Aequi]] Romanis bellum inferrebant. Consules itaque dilectum habebant - [[tribunus plebis|tribunis plebis]] invitis atque in hostem milites duxerunt. Postquam frustra [[Carventum]] oppidum obsesserunt, domum reverterunt<ref>op. cit., IV 55</ref>.