Quantum redactiones paginae "Hydra Lernaea" differant

Content deleted Content added
m [r2.5.2] bot addit: simple:Hydra (mythology)
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Antonio Pollaiuolo 002.jpg|thumb|''Hercules cum Hydra'' ab [[Antonius del Pollaiolo]] pictus]]
{{L1}}
'''Hydra''' ([[lingua Graeca antiqua|Graece]]: {{Polytonic|Ὕδρα}}) in [[mythologia]] Graeca est ingens [[serpens]] aquatica novem capitibus praedita, [[Echidna]]e et [[Typho]]nis filia, soror [[Cerberus|Cerberi]], [[Chimaera]]e, [[Sphinx|Sphingis]]. In [[Argolis|Argolide]] apud lacum [[LernaeumLerna]]eum omnem viciniam halitu venenato infestabat. Tandem hydra ab [[Hercules|Hercule]] interfecta est: hic secundus labor ab [[Eurystheus|Eurystheo]] heroi impositus fuit.
 
Unum e novem capitibus tantum immortale erat, sed quotienscumque filius Iovis quodvis e ceteris ceciderat, duo capita eodem collo renascebantur. Itaque colla mortalium capitum, [[Iolaus|Iolao]] comite adiuvante, cremavit ne resurgere possent, immortale vero sub gravissimo saxo obruit. Cum sanguis hydrae virus potens contineret, Hercules [[sagitta (arma)|sagittas]] suas cruore beluae imbuit, ita ut postea omnia vulnera istis sagittis inlata insanabilia ac letalia forent. Sic [[Centaurus|centaurum]] [[Nessus|Nessum]] necavit, qui se vindicavit tamen hoc modo: moriens [[Deianira]]e, uxori Herculis, persuasit sanguinem e vulnere suo manantem (quod vulnus a sagittis venenatis factum erat) philtrum amoris fore et fidem mariti ei paraturum. Sed cum Deianira vestem hoc sanguine tinctam marito misit, summis cruciatibus Hercules periit eodem veneno confectus quo saepe inimicos interfecerat.