Quantum redactiones paginae "Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
==Cursus honorum==
Ipse Lucius anno [[438 a.C.n.]] primo [[Tribunus militum consulari potestate]] fuit, una cum [[Mamercus Aemilius Mamercinus|Mamerco Aemilio Mamercino]] et [[Lucius Iulius Iullus|Lucio Iulio Iullo]] erat. In horum magistratu [[Fidenae]], colonia Romana, ad [[Lars Tolumnius|Lartem Tolumnium]] ac [[Veii|Veientes]] defecerunt, ut [[Titus Livius]] rettulit<ref>ab urbe condita IV 17,1</ref>. Anno [[425 a.C.n.]] iterum tribunus militum consulari potestate creatus cum [[Lucius Furius Medullinus (tribunus 425432 a.C.n.)|Lucio Furio Medullino]], [[Aulus Sempronius Atratinus (tribunus 425 a.C.n.)|Aulo Sempronio Atratino]] et [[Lucius Horatius Barbatus|Lucio Horatio Barbato]]. Eo anno indutiae cum Veientibus et [[Aequi]]s constituta sunt<ref>op. cit. IV 35</ref>. Anno [[420 a.C.n.]] ter tribunus cum Lucio Furio Medullino, Aulo Sempronio Atratino et [[Marcus Manlius Vulso|Marco Manlio Vulsone]] electus est<ref>op. cit IV 44</ref>. Neque absurdum videtur, ut frater eius Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus annis 425 et 420 tribunatum administravit<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 707</ref>
 
==Notae==