Quantum redactiones paginae "Adolfus Hitler" differant

Anno [[1913]] Vindobonam reliquit, ut militiam [[Imperium Austro-Hungaricum|Austriacam]] evitaret, et [[Monachium]] venit. Ibi autem die [[1 Augusti]] [[1914]] voluntarius miles [[Bellum Orbis Terrarum I]] accessit et per totum bellum mansit. Praepositi eius eum, qui saepe nuntios inter fossas pugnantium transportabat, fortem esse neque milites ducere posse praedicabant. Itaque phaleris quidem decoratus neque promotus est.
 
Post cladem [[Bellum Orbis Terrarum I|Belli Orbis Terrarum I]], Hitler primo miles Monachii mansit et iussu praepositorum comitia factionum politicarum accedebat. Cum concilium factionis minimae extremae dextrae nomine "Factio Theodisca Opificum" visitavisset, politicorum peritus esse constituit et mox dux eius gregis electus est, quod orationibus suis auditores valde permovere potuit. Iterumiterumque Iudaeos esse auctores cladis Germanorum exclamabat. [[9 Novembris]] [[1923]] cum aliis Monachii rebus novis studebat et frustra [[Eugenius Ritter de Knilling|Eugenio Ritter de Knilling]] atque [[Gustavus Ritter de Kahr|Gustavo Ritter de Kahr]] regentibus [[Bavaria]]e persuadere conatus est, ut sibi sequerentur. Hitler fugere coactus est, sed mox captus atque iudicatus ad quinque annos carceris seditionis causae damnatus est. Scripsit in carcere librum '' [[Mein Kampf|De proelio meo]]'' ([[Theodisce]]:''Mein Kampf'') inscriptum et annis [[1925]] et [[1926]] editum, quo quid de re publica sentiret fierique vellet aperte statuit. Factio [[NSDAP]] interdicta et dissoluta est,. sed iamIam mense Decembris [[1924]] Hitler liberatus est et anno [[1925]] factio sua iterum condita est. Ab anno [[1929]], factionis eius magnum exitum habuit.
 
Quamquam anno [[1932]] in secundo ordine praesidentiae petitionum die [[10 Aprilis]] contra [[Paulus de Hindenburg|Paulum de Hindenburg]] (53.1%) et [[Ernestus Thälmann|Ernestum Thälmann]] (10.1 %) pugnavit et cum 36.7 suffragis profligatus est, iam die [[30 Ianuarii]] [[1933]], Hitler [[Cancellarius foederalis|Cancellarius]] [[Germania]]e a praeside Paulo de Hindenburg creatus est, cum quo raptim [[libertas]] et [[democratia]] migraverunt. Eodem anno et legatus [[Dieta Imperii Germanici|Dietae Imperii Germanici]] electus est et ad mortem mansit.
 
Inter postremos belli menses Hitler saepsit se oppido subterraneo [[Berolinum|Berolini]] et ibi die [[30 Aprilis]] [[1945]], bello in [[Europa]] paene finito, cum sese superatum poenasque daturum esse intellexisset, mortem sibi cum [[Eva Braun]] uxore sua quam eodem die in matrimonium duxerat prompte conscivit.
 
Scripsit etiam librum '' [[Mein Kampf|De proelio meo]]'' ([[Theodisce]]:''Mein Kampf'') inscriptum et annis [[1925]] et [[1926]] editum, quo quid de re publica sentiret fierique vellet aperte statuit.
 
==Lege etiam==
Usor anonymus