Quantum redactiones paginae "Lucius Furius Medullinus (tribunus militum 432 a.C.n.)" differant

Primo anno [[432 a.C.n.]] hunc magistratum una cum [[Lucius Pinarius Mamercinus|Lucio Pinario Mamercino]] et [[Spurius Postumius Albus Regillensis|Spurio Postumio Albo Regillensi]] administravit. Eo anno vis morbi, qui antea urbem vexaverat, diminuta est et [[Aequi]] et [[Volsci]] bellum paraverunt, non iam gesserunt<ref>[[Titus Livius]], ab urbe condita IV 25</ref>.
 
Deinde anno [[425 a.C.n.|425]] tribunus erat, cum eo [[Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus]], [[Aulus Sempronius Atratinus (tribunus 425 a.C.n.)|Aulus Sempronius Atratinus]] et [[Lucius Horatius Barbatus]]. Tum "''[[Veii|Veientibus]] annorum viginti indutiae datae et Aequis triennii, cum plurium annorum petissent; et a seditionibus urbanis otium fuit. Annum insequentem neque bello foris neque domi seditione insignem ludi bello uoti celebrem et tribunorum militum apparatu et finitimorum concursu fecere''"<ref>op. cit. IV 35,2</ref>.
 
Tum denique anno [[420 a.C.n.|420]] iterum cum Cincinnato et Sempronio et cum [[Marcus Manlius Vulso|Marco Manlio Vulsone]] tribunus militum erat. Eo anno tribuni cum [[tribunus plebis|tribunis plebis]] controversiam de agris dividendis habuerunt<ref>op. cit. IV 44,1-12</ref>.
64 228

recensiones