Quantum redactiones paginae "Ioanna (Guillelmi Marescalli filia)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
{{L}}
[[Fasciculus:Wales Pembroke Castle.jpg|thumb|[[Castrum Penbrochiae]] a [[Guillelmus Marescallus|Guillelmo Marescallo]] praesertim constructum]]
'''Ioanna''', quae cognomen '''de Monte Canisio''' e matrimonio nacta est (nata ante annum 1200; mortua anno fere [[1234]]) fuit filia [[Guillelmus Marescallus|Guillelmi Marescalli]] uxorisque eius [[Isabella de Clare (comitissa Penbrochiae)|Isabellae de Clare]], liberorum natu septima. Inter annos 1219 et 1222, patre iam mortuo, Ioannam in matrimonium duxit [[Guarinus de Monte Canisio (mortuus 1255)|Guarinus de Monte Canisio]] et ex ea genuit filium Ioannem (qui mortuus est iuvenis anno 1247) et filiam [[Ioanna de Monte Canisio|Ioannam]]. Haec fuerit mater [[Ademarus de Valentia|Ademari de Valentia]] qui titulum [[comes Penbrochiae|comitis Penbrochiae]] nactus est olim a proavo gestum.