Quantum redactiones paginae "Amphitruo (Plautus)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Amphitruo''' comoedia est quam [[Plautus]] saeculo III a.C.n. exeunte vel [[Saeculum 2 a.C.n.|II ineunte]] scripsit. Maior pars quarti actus deest, ita tamen ut lectio fabulae hac lacuna non multum corrumpatur. Ecce eius argumentum :
 
[[Iuppiter]] [[Alcmene|Alcumena]]m, uxorem [[Amphitruo|Amphitruonis]], ducis [[Thebae (Graecia)|Thebani]] victoris, amat. Se simili marito facto, ille deus cum Mercurio, qui se et ipse similem servo [[Sosia]]e reddidit, apud Alcmenam considit. Cum verus [[Sosia]], qui nuntium victoriae affert, tandem domum domini sui intrare parat, [[Mercurius]] eum comprehendit et, quanquam improbe ejus vultum et nomen furatus est, miserum servum verberat quod clamare pergit se verum Sosiam esse. Cum ipse Amphitruo a bello redit, quattuor personae, id est Iuppiter, Mercurius, Sosia, Amphitruo simul praesuntadsunt in scaena atque confusio e similitudinibus orta magnam vim comicam gignit, donec dii qui vere sint divulgant.
==An prima tragicomoedia fuerit ?==
 
Primum in historia litterarum vocabulum [[tragicomoedia]] in prologo huius fabulae occurrit : nam postquam Mercurius tragoediam nuntiavit, frontem contrahentem populum sese videre simulat ac mutaturum sic promisit :
:"''Faciam ut commixta sit tragicomoedia''" (versus 59).
== Vide etiam ==
* [[Index fabularum Plautinarum]]