Quantum redactiones paginae "Isabella de Clare (comitissa Penbrochiae)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{L}}
'''Isabella de Clare''' (nata [[1172]]; mortua [[1220]]) fuit filia [[Ricardus de Clare (comes II Penbrochiae)|Ricardi de Clare]] uxorisque suae [[Eva Lageniensis|Evae]]; patre mortuo [[comes Penbrochiae|comitissa Penbrochiae]] [[suo iure]] facta est. [[Guillelmus Marescallus|Guillelmo Marescallo]] nupsit, eoquequi ipse dignitate comitis Penbrochiae a rege Iohanne die [[27 Maii]] [[1199]] laureatus est. Marito peperit filios filiasque decem. Filii quinque in dignitate comitis Penbrochiae ordinatim patri succederunt; omnes autem sine prole mortui sunt. Dignitas comitis Penbrochiae a nepte [[Ioanna de Monte Canisio]] (e filia minima natu [[Ioanna (Guillelmi Marescalli filia)|Ioanna]]) ad pronepotem [[Amalricus de Valentia|Amalricum de Valentia]] transmissus est.
 
Filii quinque in dignitate comitis Penbrochiae ordinatim patri succederunt; omnes autem sine prole mortui sunt. Dignitas comitis Penbrochiae a nepte [[Ioanna de Monte Canisio]] (e filia minima natu [[Ioanna (Guillelmi Marescalli filia)|Ioanna]]) ad pronepotem [[Amalricus de Valentia|Amalricum de Valentia]] transmissus est.
 
Diem nativitatis liberorum plurum nescitur. Ordinem autem filiorum dant ''Chronica Abbatiae Tinterne'': "Willihelmus, Richardus, Gilbertus, Walterus et Ancellimus", ordinemque filiarum: "Matilda ... Johanna ... Isabella".<ref>Dugdale, ''Monasticon'' V, Tintern Abbey, Monmouthshire IV, In ''Chronicis Abbatiae Tynterne in Wallia'', p. 270</ref> Liberos eorumque matrimonia auctor ''[[Histoire de Guillaume le Maréchal]]'' compendiose enumerat, filios "''Will[ame] ... Ric[ard] ... Gilibert ... Gautiers ... Ansel''", filias iam nuptas "''Maheut ... Ysabel ... Sebire ... Eve''", filiam virginem "''Johane''".<ref>''[[Histoire de Guillaume le Maréchal]]'' vv. 14860-14990</ref>