Quantum redactiones paginae "Christianitas Orientalis" differant

Content deleted Content added
Linea 62:
Haeresis Nestoriana definita est [[anathema]]tibus [[Cyrillus Alexandrinus|Cyrilli Alexandrini]] et [[Concilium Ephesinum|Concilii Ephesini]] (anno 431). Secundum Synodum Ephesinam Nestorius asseruit in Christo duas personas esse, sc. purum hominem, ex sancta Maria natum, et aliam personam deitatis, quae solo amoris vinculo coniunctae sint; inde beatam virginem Mariam non dei sed hominis tantummodo genetricem (verbis [[Graece|Graecis]] Mariam non theotokon, sed Christotokon) esse
 
Nestorius munere epscopiepiscopi missus est, multi sectatorum eius denique in regnum [[Sassanidae|Sassanidarum]] emigraverunt, ut tum ecclesia in [[Persia]] saepe „ecclesia Nestoriana“ nominatur. Cui tamen, quamvis [[Ecclesia Catholica Romana|ecclesiae Romanae]] imperiali inimicae, nihil cum Nestorio nec cum fide Nestoriana, sicut a concilio est definita, erat commune, et melius [[Ecclesia Syrorum Orientis]] (sive ''Assyrorum'' vel ''Chaldaeorum'') vocetur.
 
Cum loci medii [[religio Christiana|Christianitatis]] orientis ([[Constantinopolis]], [[Antiochia]], [[Alexandria]]) essent extra fines Sassanidarum, [[Edessa]] (hodie: ''Urfa'' sive ''Şanlıurfa'' in [[Turcia]] austro-orientali) locus medius "Nestorianus" factus est. Sedes [[Catholicus|Catholici]] erat [[Ctesiphon]].