Quantum redactiones paginae "Alcmene" differant

Content deleted Content added
m Automaton: mutationes minores
Linea 10:
Alcmena anus filio Herculi superfuit atque etiam dicitur Eurystheo mortuo (qui eam et filios vexaverat) oculos e capite effodisse<ref>Euripides, Heraclidae.</ref>.
 
== De persona scaenica ==
In multas fabulas scaenicas antiquas Alcmena ut persona inducta est : nam et [[Aeschylus|Aeschylus]] et [[Euripides]] [[Tragoedia|tragoedias]] hodie deperditas composuerunt cui titulo ''Alcmene'', Sophocles vero tragoediam cui titulo [[Amphitruo]]. Extant [[Heraclidae (Euripides)|Heraclidae Euripidianae]], ubi Alcmene [[Eurystheus|Eurystheum]] inimicum captivum necari iubet.
 
Plures [[Comoedia|comoediae]] Graecae de fabula Alcmenae perierunt : una extat [[Amphitruo (Plautus)|comoedia Plautina Amphitruo]], in qua Alcmena, uxor plena dignitatis, amans et casta, a [[Iuppiter|Iovis]] insidiis decepta est. Nonnulli dramatici auctores moderni hanc fabulam imitati sunt et argumentum retractaverunt. Praecipui sunt hi :
* Iohannes [[Rotrou]] ''Les deux [[Sosia|Sosies]]'', 1636
* [[Molière]] ''Amphitryon'',1668
* [[Ioannes Dryden|Iohannes Dryden]], 1690
* [[Henricus von Kleist]] 1807
* [[Iohannes Giraudoux]] ''Amphitryon 38'', 1929
Apud Kleist tantum Alcmene Iovem sequitur ac maritum relinquit.
 
== Fontes ==
* [[Apollodori bibliotheca]] II,4,5-8
* [[Hesiodus]], Clipeus Herculis.
* [[Hyginus mythographus|Hyginus]], ''Fabulae'' 29.
* [[Homerus]], libro nono decimo [[Ilias|Iliadis]] 95-120.