Quantum redactiones paginae "Alcmene" differant

1 octetus additus ,  10 years ago
In multas fabulas scaenicas antiquas Alcmena ut persona inducta est : nam et [[Aeschylus|Aeschylus]] et [[Euripides]] [[Tragoedia|tragoedias]] hodie deperditas composuerunt cui titulo ''Alcmene'', Sophocles vero tragoediam cui titulo [[Amphitruo]]. Extant [[Heraclidae (Euripides)|Heraclidae Euripidianae]], ubi Alcmene [[Eurystheus|Eurystheum]] inimicum captivum necari iubet.
 
Plures [[Comoedia|comoediae]] Graecae de fabula Alcmenae perierunt : una extat [[Amphitruo (Plautus)|comoedia Plautina Amphitruo]], in qua Alcmena, uxor plena dignitatis, uxor amans et casta, a [[Iuppiter|Iovis]] insidiis decepta est. Nonnulli dramatici auctores moderni hanc fabulam imitati sunt et argumentum retractaverunt. Praecipui sunt hi :
*Iohannes [[Rotrou]] ''Les deux [[Sosia|Sosies]]'', 1636
* [[Molière]] ''Amphitryon'',1668