Quantum redactiones paginae "Alcmene" differant

15 octeti additi ,  10 years ago
 
==De persona scaenica==
In multas fabulas scaenicas antiquas Alcmena ut persona inducta est : nam et [[Aeschylus|Aeschylus]] et [[Euripides]] [[Tragoedia|tragoedias]] hodie deperditas composuerunt cui titulo ''Alcmene'', Sophocles vero tragoediam cui titulo [[Amphitruo]]. Extant [[Heraclidae (Euripides)|Heraclidae Euripidianae]], ubi Alcmene [[Eurystheus|Eurystheum]] inimicum captivum necari iubet.
 
Plures [[Comoedia|comoediae]] Graecae de fabula Alcmenae perierunt : una extat [[Amphitruo (Plautus)|comoedia Plautina Amphitruo]], in qua Alcmena, plena dignitatis, uxor amans et casta a [[Iuppiter|Iovis]] insidiis decepta est. Nonnulli dramatici auctores moderni hanc fabulam imitati sunt et argumentum retractaverunt. Praecipui sunt hi :