Quantum redactiones paginae "Electryon" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
In [[Mythologia Graeca|mythologia Graeca]] '''Electryon'''<ref>Genitivus ''Electri'' apud Plautum legitur : Amphitruo 99, (nominativus Electrus ?).</ref>, filius [[Perseus|Persei]] et [[Andromeda|Andromedae]], fuit rex [[Mycenae|Mycenarum]]. Anaxo, filiam fratris [[Alcaeus(mythologia)|Alcaei]], uxorem duxit, e qua multos filios genuit, necnon filiam unam[[Alcmene|Alcmenam]]. Sed filii Pterelae regnum sibi vindicaverunt ac, negante Electryone, gregem boum secum rapere conati sunt. In qua pugna omnes liberi Electryonis perierunt, praeter Licymnium puerum et Alcmenam. Tum [[Amphitruo]], filius Alcaei fratris, armentum redemit et Alcmenae sponsus est ; quodam modo socius regni factus est. Cum vero Electryon ad bellum adversus Pterelam pofecturus esset, infelici casu ab invito genero interfectus est ; nam [[Amphitruo]] fustem in furentem bovem iecerat, qui cornibus resiluit ac caput soceri verberavit. Electruone mortuo, Amphitruo in exsilium [[Thebae (Graecia)|Thebas]] profectus, socerum et fratres uxoris Alcmenae ultus est cum exercitu quem rex Thebanus Creon ei commodaverat.
== Fontes ==
* [[Apollodori bibliotheca]] II,4,5-6