Quantum redactiones paginae "Electryon" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
In [[Mythologia Graeca|mythologia Graeca]] Electryon, filius [[Perseus|Persei]] et [[Andromeda|Andromedae]], fuit rex [[Mycenae|Mycenarum]]. Anaxo, filiam fratris [[Alcaeus(mythologia)|Alcaei]], uxorem duxit, e qua multos filios genuit, necnon filima [[Alcmene|Alcmenam]]. Sed filii Pterelae regnum sibi vindicaverunt ac, negante Electryone, gregem boum secum rapere conati sunt. In qua pugna omnes liberi Electryonis perierunt, praeter Licymnium et Alcmenam. Tum Amphitruo, filius Alcaei fratris, armentum redemit et Alcmenae sonsus est ; quodam modo socius regni factus est. Cum vero Electryon ad bellum adversus Pterelam pofecturus esset, infelici casu ab invito genero interfectus est ; nam Amphitruo fustem in furentem bovem iecerat, qui cornibus resiluit ac caput soceri verberavit. Electruone mortuo Amphitruo in exsilum Thebas profectus socerum et fratres uxoris Alcmenae ultus est cum exercitu quem rex Thebanus Creon ei commodavit.
 
[[Categoria: Mythologia Graeca]]