Quantum redactiones paginae "Alcmene" differant

Content deleted Content added
m Automaton: mutationes minores
No edit summary
Linea 1:
{{Videdis|Alcmene (discretiva)}}
 
[[Fasciculus:Virgil Solis - Alcmena.jpg|thumb|right|300px|Alcmena parturiens : imago sedecimo saeculo aeri incisa ad [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoses Ovidianas]] illustrandas. Videmus Ilithyiam sub arcu manus et crura comprimentem.]]
 
[[Fasciculus:Virgil Solis - Alcmena.jpg|thumb|right|300px|Alcmena parturiens : imago sedecimo saeculo aeri incisa ad [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoses Ovidianas]] illustrandas. Videmus Ilithyiam sub arcu manus et crura comprimentem.]]
 
 
In [[mythologia Graeca]] '''Alcmene''' (sive '''Alcmena''' sive etiam '''Alcumena'''<ref>Sic apud Plautum.</ref>) mater [[Hercules|Herculis]] erat, quem [[Iuppiter|Iovi]] peperit quicum nescia et invita concubuit, dum maritum Amphitruonem credit esse. Ipsa regis [[Mycenae|Mycenarum]] Electruonis filia fuit, ac sic etiam neptis [[Perseus|Persei]] et [[Andromeda]]e ac proneptis ipsius Iovis. Nupsit Amphitruoni et duos filios paene uno tempore peperit, Iphiclem a suo marito seminatum et Herculem a Iove.
 
== Fabulae ==
Rex [[Mycenae|Mycenarum]] erat Electryon cum Pterelae filii regnum invaserunt ac gregem boum secum rapuerunt. Adiuvante Amphitruone, cui filiam Alcmenam in matrimonium spopondit, rex armentum reciperavit. Sed una ex bubus furens impetum in Electryonem fecit : tum fustem Amphitruo in eam iniecit, qui in cornibus resiluit ac regem feriit necavitque. Ob quod factum in exsilium [[Thebae (Graecia)|Thebas]] fugere cum Alcmena coactus est Amphitruo, ubi a rege [[Creon]]te benigne acceptus et lustratus est. Nec tamen Alcmena ei nubere passa est nisi ea lege ut prius fratres a Pterelae filiis occisos vindicaret<ref>Hucusque haec omnia in Apollodori bibliotheca narrantur.</ref>. Dum bellum Amphitruo peregre cum Telebois gerit, [[Iuppiter]] specie et habitu mariti cum Alcmena decepta concubuit : tres noctes etiam continuasse dicitur ut amore longius frueretur. Ita evenit ut Alcmena duobus filiis praegnas fieret, [[Hercules|Hercule]] e Iove, [[Iphicles|Iphicle]] e marito mortali. At [[Iuno]] paelici irata partum Herculis morari occepit ita ut Eurystheus maior natu fieret ac regno potiretur. Itaque cum Alcmena Ilithyiam/Lucinam invocavit, venit quidem sed a domina [[Iuno]]ne monita ante fores sedit crura comprimens et digitos internexos tenens. Sic veluti magica arte impediebat partum et cruciatibus ingentibus vexabatur Alcmena. Tandem ancilla dominae devota quid faceret dea animadvertit atque ei nuntiavit iam peperisss Alcmenam ac diis gratiam agendam. Quo nuntio attonita Ilithyia prosiluit ac digitos diiunxit : ita Hercules nasci potuit. Sic apud [[Ovidius|Ovidium]]. Contra apud [[Plautus|Plautum]] Iove tonante et auxilium ferente Alcmena sine doloribus eodem tempore et Iphiclem et Herculem peperit.
 
Alcmena anus filio Herculi superfuit atque etiam dicitur Eurystheo mortuo (qui eam et filios vexaverat) oculos e capite eripuisse.
 
== Fontes. ==
* [[Apollodori bibliotheca]] II,4,5-8
* [[Hyginus mythographus|Hyginus]], ''Fabulae'' 29.
Line 17 ⟶ 16:
* [[Ovidius]] libro nono [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoseon]] versus 275-320.
* [[Plautus]], [[Amphitruo (Plautus)|Amphitruo]]
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>