Quantum redactiones paginae "Bruga" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Bruga''' est urbs [[Helvetia]]e non adeo ampla, sed elegans. Est in pago qui nominatur [[Argovia]]. Fuit quondam sub ditione Bernense (isdem Arovia et Zofinga urbes). [[Vindonissa|Vindonissae]] olim suburbium ad [[Arola (flumen)|Arolam]], qui ibi ponte iunctus, hinc nomen antiquitus tenuit; postmodum urbe veteri destructa, ob commoditatem loci, huc enim a [[Rauraci|Rauracis]] ad [[Helvetii|Helvetios]] commode per [[VocetisVocetius mons|Vocetium montem]] transitur, ornari augerique coepit. Et quidem diu sub Comitibus Habsburgicis (Imperatoriae Familiae conditoribus) castro illorum, unde Augustae stirpi nomen, prope sito, propugnaculi instar fuit. Bello dein [[Rudolfus I (SIR)|Rodolfi I Imperatoris]] cum agnatis, a Gothefrido Comite capta et direpta est. Rursus a Bernensibus nomine Imperii occupata, durnate Concilio Constantiensi, anno [[1415]], iisque oppignorata est a [[Sigismund (SIR)|Sigismundo Imperatore]]. Post quae nocturna irruptione, bello Tigurino, a [[Thomas Falckensteinus|Thoma Falckenstenio]] rapta anno [[1444]] exin, in potestatem [[Berna (pagus)|Cantonis Bernensis]] rediit, [[Evangelium|Evangelio]] manus fidemque dedit anno [[1528]], a quo tempore, tranquilla in pace quiescit, civium virtute, pietate, opibusque florens.
 
{{Nexus carentes}}