Quantum redactiones paginae "Ianizari" differant

1 185 octeti additi ,  10 years ago
paginam auxi
(Paginam instituit, scribens 'thumb|Sultani [[Muradus IV|Muradi IV Cambellanus corona Ianizarorum cinctus]] '''Ianizari''' vel '''Ie...')
 
(paginam auxi)
[[Fasciculus:Battle of Vienna.SultanMurads with janissaries.jpg|thumb|Sultani [[Muradus IV|Muradi IV]] Cambellanus corona Ianizarorum cinctus]]
'''Ianizari''' vel '''Ienizari'''<ref>Cf. [http://ducange.enc.sorbonne.fr/IANIZARI Du Cange], qui utramque formam praebet</ref> (يکيچری , Yeniçeri, "copiae novae") fuerunt copiarum [[Imperium Ottomanicum|Imperii Ottomanici]] milites praestantissimi. Officio cohortis [[Sultanus|sultani]] praetoriae fungebantur et ad summas honores in civitate Ottomanica ascenderunt. Copiae ab [[Orchanes I|Orchane I]] [[saeculum 14|saeculo decimo quarto]] instructae et anno [[1826]] dissolutae sunt.
 
Hermannus Conringius anno 1730 narrat:<ref>[http://books.google.com/books?id=Tug-AAAAcAAJ&pg=PA461&lpg=PA461&dq=pueri+ad+Ianizaros&source=bl&ots=Asiho9QIuu&sig=5yCR5DJTS7QNuc_-tieaF1nfRF0&hl=de&ei=BVPiTNnNA8Xxsgb767mGDA&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=1&ved=0CBgQ6AEwAA#v=onepage&q=pueri%20ad%20Ianizaros&f=false Hermanni Conringii operum tomus IV], p. 461</ref>
''Ab aliis peditibus amictu breviore, mitris niveis acuminatis et ense, quem Cymitharrum vocant, distinguuntur. Eorum praefectus dicitur Aga, qui primus est Aglariorum sive equitum praecipuorum, qui nusquam a latere imperatoris discedunt, ab Aga, i.e. baculo, quem gestant, ita dictorum. Centuriones vero aliique praefecti Baluchi Bassi appellantur''.
 
Novi tirones adhuc pueri vi familiis [[Religio Christiana|Christianis]] extracti sunt (quae res [[Turcice]] ''Devşirme'', i.e. collectio puerorum, appellatur), et nemo ad hoc militum genus nemo est receptus, nisi Christianis parentibus natus erat. Deinde in manu tironum (''acemi ocağı'') exercitati et simul in [[Religio Islamica|religionem Islamicam]] penitus inducti sunt.
 
== Ianizari noti ==
*[[Sinan Architectus]]
 
== Vide etiam ==
*[[Cymitharra]]
 
== Notae ==
13 995

recensiones