Quantum redactiones paginae "Media" differant

23 octeti additi ,  11 years ago
Nexum correxi
m ()) ---> ))
(Nexum correxi)
Anno [[331 a.C.n.]], [[Darius III (rex Persarum)|Dario III]], ultimo [[Achaemenidae|Persarum rege]], ab [[Alexander Magnus|Alexandro Magno]] bello superato et postea a suis interfecto, [[Atropates]], Mediae satrapes, se suamque provinciam Alexandro dedidit. Quam primum ille alii regendam concessit, deinde tamen Atropati restituit.
 
Alexandro anno [[323 a.C.n.]] vita defuncto, eius sodales regni inter se partiendi causa Mediam in duas partes diviserunt, quarum maior [[Pithon Crateuae filius|Pithoni]]i [[Macedonia antiqua|Macedoni]] concessa est, minore ad caurum versa Atropati relicta. Haec, dehinc a nomine regis [[Media Atropatene]] vel simpliciter [[Atropatene]] vocata, mox regnum liberum factum est; illa, Media Maior, Media Magna vel simpliciter Media appellata, Pithone interfecto, tandem in satrapiam imperii [[Seleucidae|Seleucidarum]] redacta est.
 
== Nexus externi ==
6 009

recensiones