Quantum redactiones paginae "Dominium (ius)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:GWMNM private property sign.jpg|thumb|right|300px|Insigne indicat proprietatem privatam esse]]
 
''' Proprietas''' in [[ius|iure]] non sola res propria sed etiam ius in ipsam rem propriam appellatur. [[Bartolus de Saxoferrato]] quidem scripsit proprietatem in [[ius Romanum|iure Romano]] esse ''ius utendi et abutendi re sua quatenus iuris ratio patitur''. ''Abusus'' hoc sensu iuridico significat rei usum quo ius in rem ita deleatur, ita ut nemo postea re uti possit.
 
Secundum Iosephum Ortolan, hoc ius in rem gradibus evolvit. Primum [[manucipium]] tantum habebant Romani ubi ius in rem per violentiam accipebatur (hasta manu capere). Postmodo [[dominium]] habebant ubi ius in rem in familia (domo aut patrefamilias) insidebat. Secundum [[ius Quiritium]] soli cives Romani ''[[dominium ex iure Quiritium]]'' habere poterant. Tandem, concepta iuridica [[ius gentium|iuris gentium]] in [[ius civile]] iniverunt, cum hoc ius in singulis hominibus agnitum est existere. Iudices autem diu de hoc iure novo locuti sunt soli dicentes ''possessio in bonis'' aut ''in bonis habere'' aut ''dominium'' sine vocabulo apto. Demum post aetatem Traiani Hadrianique, iudices novam notionem ''proprietatem'' nuncaperunt.