Quantum redactiones paginae "Muradus III (sultanus Ottomanicus)" differant

vide etiam
(Paginam instituit, scribens 'thumb|Muradus III '''Muradus III'''<ref>Ad fontem nominis vide Muradus</ref> (natus 1546; mortuus 1595) fuit ab anno 1...')
 
(vide etiam)
Muradus fuit filius maximus [[Selimus II|Selimi II]] et patri successit. A regni initiis die 12 Decembris anni [[1574]] potestas [[Imperium Ottomanicum|Ottomanica]] delabi coepit, quae Selimo II regnante tantum per ingenium [[Sokollu Mehmed Pascha]] [[Vezirus|Supremi Veziri]] sustentata erat. Etsi enim Sokollu munere suo usque in in mensem Octobrem anni 1578, cum interfectus est, fungebatur, tamen auctoritati eius arbitrium gregis paelicum ([[Harem]]) damnosum erat. Primae partes agebat [[Safiye]], coniugum sultano carissima, gente [[Italia|Italica]] ([[Venetiae|Venetiis]]) orta, cuius pater locum tenens [[Corcyra]]e fuerat, cum a praedonibus Turcicis rapta in gynaeconitim sultani vendita erat. Haec mulier Muradi animum, quamvis saepius eam restituere voluit, usque in finem maxime commovebat.
 
== Vide etiam ==
* [[Ottomanidae]]
 
== Nexus externus ==
13 002

recensiones