Quantum redactiones paginae "Quintus Sosius Senecio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
'''Quintus Sosius Senecio''' (nescimus, quando natus mortuusve sit) ''homo novus'' ex Cilicia<ref>Anthony Birley, Hadrian, Londinii 1997, p.75</ref> senator Romanus primo et secundo saeculo fuit. Uxor eius filia [[Sextus Iulius Frontinus|Sexti Iulii Frontini]] erat. Pater [[Sosia Polla|Sosiae Pollae]] fuit, quae [[Quintus Pompeius Falco|Quinto Pompeio Falconi]] nupsit, consuli suffecti anni [[108]] et proconsuli [[Asia (provincia Romana)|Asiae]] annis [[123]]-[[124]].<br />
Ipse anno [[97]] legatus Augusti pro praetore [[Belgica (provincia Romana)|Belgicae]] erat et [[Traianus|Traianum]] valde adiuvit, qui eo anno a [[Nerva]] imperatore adoptatus est. Annis 97 et 98 legatus [[Legio I Minervia|Legionis I Minerviae]] erat<ref>ibidem p. 88</ref>. Anno 99 primo consul ordinarius creatus est et Primo Bello Dacico anno [[101]] - [[102]] legatus Augusti pro praetore [[Moesia Superior|Moesiae Superioris]] erat. Bello Secundo Dacico ([[105]] - [[106]]) feliciter pugnavit atque ''dona militaria'' accepit. Anno [[107]] consul II ordinarius ''insignibus triumphalibus'' Traiano imperatore ornatus est<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11., c. 746-747</ref>. Opus [[Plutarchus|Plutarchi]], titulo ''[[Quaestiones convivales]]'', Sosio Senecione dicatum est.
 
== Notae ==