Quantum redactiones paginae "Quinquatria a Nerone celebrata (59)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
 
Linea 6:
 
Tacitus autem Othonem eo tempore in [[Lusitania]] praetorem meruisse dixit, Neronemque ipsum hospitem sacrorum fuisse:
:"Placuit sollertia, tempore etiam iuta, quando Quinquatruum festos dies apud Baias frequentabat. Illuc matrem elicit, ferendas parentium iracundias et placandum animum dictitans quo rumorem reconciliationis efficeret acciperetque Agrippina facili feminarum credulitate ad gaudia. Venientem dehinc obvius in litora (nam [[Antium (Latium)|Antio]] adventabat) excepit manu et complexu ducitque [[Bauli|Baulos]]. Id villae nomen est quae promunturium [[Misenum]] inter et [[Baianus lacus|Baianum lacum]] flexo mari adluitur. Stabat inter alias navis ornatior, tamquam id quoque honori matris daretur: quippe sueverat triremi et classiariorum remigio vehi. Ac tum invitata ad epulas erat ut occultando facinori nox adhiberetur. Satis constitit extitisse proditorem et Agrippinam auditis insidiis, an crederet ambiguam, gestamine sellae Baias pervectam. Ibi blandimentum sublevavit metum: comiter excepta superque ipsum conlocata. Iam pluribus sermonibus modo familiaritate iuvenili Nero et rursus adductus, quasi seria consociaret, tracto in longum convictu, prosequitur abeuntem, artius oculis et pectori haerens, sive explenda simulatione, seu periturae matris supremus aspectus quamvis ferum animum retinebat" ([[Tacitus]], ''[[Annales (Tacitus)|Annales]]'' 14.4).
 
Agrippina e naufragio nando evasit, sed iussu Neronis post aliquos dies a servo necata est.