Quantum redactiones paginae "Martyr" differant
Content deleted Content added
m bot addit: mk:Маченик; mutationes minores |
m Automaton: descriptio nexus externi |
||
Linea 49:
[[Fasciculus:Caravaggio-Crucifixion of Peter.jpg|thumb|200px|Petrus cruci affixus. Imago a [[Caravaggio]] picta.]]
Prima persecutio christianorum Romae ab imperatore [[Nero]]ne imperata est, qui Christianos reos incendii, quo maxima [[Roma]]e pars deleta erat, supposuit.
[[Cornelius Tacitus|Tacitus]] <ref>[http://www.thelatinlibrary.com/tacitus/tac.ann15.shtml#44 ''Tacitus: Annales XV'' apud www.thelatinlibrary.com] Tac., Ann. 15,44</ref>: ''Sed non ope humana, non largitionibus principis aut deum placamentis decedebat infamia, quin iussum incendium crederetur. ergo abolendo rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit, quos per flagitia invisos vulgus Chrestianos appellabat. auctor nominis eius Christus Tibero imperitante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat;'' ''… igitur primum correpti qui fatebantur, deinde indicio eorum multitudo ingens haud proinde in crimine incendii quam odio humani generis convicti sunt. et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent aut crucibus adfixi [aut flammandi atque], ubi defecisset dies, in usu[m] nocturni luminis urerentur. hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat, et circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi vel curriculo insistens. unde quamquam adversus sontes et novissima exempla meritos miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica, sed in saevitiam unius absumerentur.''
Secundum traditionem hac in persecutione etiam apostoli [[Petrus]] et [[Paulus]] – alter cruce, capite quidem deorsum fixus, ne pariter ac [[Christus]] occideret, alter gladio decapitatus – mortui sunt. Quorum super sepulcra [[Constantinus]] imperator [[Basilica Vaticana|basilicam S. Petri in monte Vaticano]] et [[Basilica Sancti Pauli extra moenia|basilicam S. Pauli extra moenia]] aedificari iussit.
|