Quantum redactiones paginae "Communio Anglicana" differant

m
Automaton: descriptio nexus externi; mutationes minores
m (Automaton: descriptio nexus externi; mutationes minores)
'''Communio Anglicana''' ([[Anglice]]: ''Anglican Communion'') est communio Christiana toto orbe terrarum diffusa, quae traditione sua et [[Ecclesia Catholica|catholica]] et [[Reformatio|reformata]] elementa coniungit: Traditio Catholica imprimis in [[liturgia]] [[Sacri Ordines|ordinibusque sacris]] praevalet, Reformata in theologia. Ecclesiae Anglicanae se partes unius Catholicae et Apostolicae ecclesiae aestimant, traditioni theologiaeque [[Reformatio|reformationis]] [[Anglia|Anglicae]] (et partim [[Scotia|Scoticae]]) obnoxiae. Tamen Communio Anglicana reformationem suam non rupturam ecclesiae praereformatae, sed renovantionem ecclesiae necessariam interpretatur. Inde Communio Anglicana et Catholica et Reformata est, a reformatione quidem propriam traditionem theologiamque sequens. Toto orbe terrarum Communioni Anglicanae circiter 80 000 000 hominum in 385 [[Dioecesis|dioecesibus]] adhaerent.<ref>Vide [http://www.anglicansonline.org/basics/index.html ''Anglicans Online | Wondering about Anglicans? Start Here'' apud www.anglicansonline.org]</ref>
 
== Structura et divisio ==
Communio Anglicana e 38 autonomis ecclesiis territorialibus sive provinciis constat. Praeter [[Ecclesia Anglica|Ecclesiam Anglicam]] sunt e.g. [[Ecclesia Anglicana Canadiensis]], [[Ecclesia Episcopalis]] in [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis Americae]] vel [[Ecclesia Indiae meridionalis]]. Provinciae sive ecclesiae territoriales, quibus unicuique [[Primas]] praeest, pluribus [[Dioecesis|dioecesibus]] compositae sunt.
 
Communio Anglicana post [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiam Catholicam Romanam]] et [[Ecclesiae Orthodoxae|Ecclesias Orthodoxas]] numero fidelium tertia ecclesia est. Toto orbe terrarum circiter 80 000 000 [[Christiani|Christianorum]] ad Communionem Anglicanam pertinent, ex iis ciricter 42 000 000 in [[Britanniarum Regnum|Regno Britanniarum]] (maxima ex parte in [[Anglia]], quod autonomae ecclesiae [[Scotia|Scoticae]] [[Cambria|CambricaeCambricaeque]]que neque ecclesiae publicae sunt neque maioritatem incolarum comprehendunt). Communio Anglicana praecipue in regionibus [[Lingua Anglica|linguae Anglicae]] versatur.
 
Sunt etiam homines, qui ecclesiam traditionis Anglicanae frequentent, quae autem ad Communionem Anglicanam pertinere nolit (ut puta ''Anglican continuing churches'', quae dicuntur), quod communionem ruperunt. Tales ecclesiae ad communionem Anglicanam numerandae non sunt neque volunt.
208 611

recensiones