Quantum redactiones paginae "Aulus Postumius Albus Regillensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{Vicificanda}}
'''Aulus Postumius Albus Regillensis''' (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus saeculo 5 a.C.n.) senator Romanus erat.
 
==Familia==
Filii eius erant [[Spurius Postumius A.f. Albus Regillensis]] consul anni [[466 a.C.n.]] et [[Aulus Postumius A.f. Albus Regillensis]], qui anno [[464 a.C.n.|464]] consulatum gessit.
 
==Vita==
[[Lucius Tarquinius Superbus|Tarquinius]] rex Roma eiectus ad Mamilium Tusculanum generum suum confugerat: cum ille Romanos graviter urgeret, nova Romae dignitas creata est, quae "Dictatura" appellata est, maior quam consulatus. Tunc creatus est magister equitum, qui dictatori etiam obsequeretur. Aulus Postumius anno [[496 a.C.n.]] dictator factus est, cum hostibus apud Regillum lacum conflixit, ubi cum victoria nutaret, magister equitum equis frenos detrahi iussit, ut irrevocabili impetu ferrentur: itaque et aciem Latinorum fuderunt, et [[castra]] ceperunt. Tarquinius [[Cumae|Cumas]] se contulisse dicitur, in eaque urbe senio et aegritudine esse confectus.