Quantum redactiones paginae "Ioannes-Baptista Santolius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
 
{{Pagina non annexa}}
{{Vicificanda}}
[[Fasciculus:Jean de Santeul.jpg|thumb|Ioannes Baptista Santolius Victorinus]]
Santolius Claudius (1628- 1684) et Iohannes-Baptista (Parisiis 1630- Divioni 1697) fratres Francogallici ambo hymnographi insignes erant. Ille Santolius Maglorianus quod collegii eiusdem nominis via iacobea siti rector fuit, hic Santolius Victorinus quod Scti. Victoris abbatiae prope urbem fundatae canonici titulum habebat nuncupati sunt. Fratrum inter alia poetici generis exempla hymnos complures [[Breviario Parisiensi]] anno 1680 edito et ab aliis Galliae septentrionalis dioecesibus incorporatos scribebant. Usu gallicano saeculo decimo nono abrogato fratrum compositiones hymnographicae, v.g. Claudii 'Prome vocem mens canoram' Iohannis-Baptistae 'Supreme qualis arbiter' versionibus anglicis melius hodie cognoscuntur.
 
Santolii Victorini character iocosus (adagium enim 'Castigat ridendo mores' condidisse dicitur) ei multos detractores suscitavit. Calumniatores vaniloquentiam necnon scurrilitatem ei obiciebant. Poesias suas in plateis declamantem satura Nicholaus [[Boileau]] monstrat; Theodatis sub nomine depinguit [[La Bruyère]]; a Burboniae ducis amicis veneno abreptum dux Sancti-Simonis insinuat.