Quantum redactiones paginae "Litterae Sanscritae" differant

Content deleted Content added
m emmendationes parvas
+
Linea 2:
== Litteratura Vedica ==
Scripta Vedica ab anno 2000 a.C.n. usque ad annum 500 a.C.n. composita et [[Induismus|Induismi]] posteri incrementi fundamentum sunt. Quattuor libri qui [[Vedae]] vocantur sunt: ''Rig Veda, Yajus Veda, Sama Veda,'' et ''Atharva Veda''; e quibus primi tres graviores putantur. Liber unusquisque quattuor habet genera scriptorum: hymnos, ritus, meditationes, et mysticam philosophiam. Vedae non scripti a singulo auctore, sed per saecula multa collecti sunt a innumerabilibus personis. Offerent igitur Vedae prospectum historiae et culturae Indicae huius aetatis. In eis diversae res continentur, et philosophiae diversae et diversae religiosae fides. Libri qui [[Upanishad]]es dicuntur et qui pars Vedarum sunt doctrinas continent philosophicas.
 
== Litteratura Epica ==
Ab XII saeculo usque ad saeculum II a.C.n., opera magna scripta sunt epicae litteraturae Indicae: [[Mahabharata]] et [[Ramayana]], quae ''itihaasa'' Sanscrite dicuntur, quod ''"res quae erant'' significat". Opera ambo a multis generationibus hominum oratorie tradita sunt, et amplificata. Saeculo circiter II a.C.n., tandem scripta sunt.
 
===Mahabharata===