Quantum redactiones paginae "Inception" differant

Content deleted Content added
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
m bot addit: cs:Počátek (film)
Linea 30:
Cobb ergo inceptionem mandatam accipit: in mente Roberti Fischer cuiusdam — qui in negotiis est aemulator divitis Saito — sententiam insereret, cuius vi ille consilium caperet imperii mercatorii dissolvendi, quod imperium hereditate a patre suo morbo exitiali affecto accepturus est.
 
Cobb cum sodalibus suis ut mandatum bene exsequeretur non solum somnium Roberti Fischer intrare debet sed etiam somnium in somnio et in hoc somnio alium ita ut denique in tertio vel quarto somnio infra, ut ita dicam, mundum verum moveat. Sunt autem impendimenta. Primum in mente et ita in somniis Roberti Fischer sunt propugnatores qui ut necarent et ita expellerent invasores aggredunt. Deinde umbra uxoris mortuae in somniis iterum iterumque apparet et consilia frangit. Cobb enim olim cum uxore perlonge feliciter in somnio vivebat. Ut tamen postremo in mundum verum reverterent uxoris menti per inceptionem sententiam inseruit quod sibi mortem consciviconsciscere necesse sit quia ita in mundum verum reversura sit. Sed uxor in mundum verum reversa putare pergit se in somnio vivere et iterum sibi mortem consciscit ut in mundum verum ut putat reverteret. Cobb ergo se in magna culpa esse putat quam ob rem umbra uxoris in eius somniis apparet. Denique autem in somnio se cum uxoris umbra reconciliare potest.
 
Mandato denique feliciter exsecuto Cobb in civitates revertere et infantes invenire potest quia Saito, qui multum auctoritate valet, ita ordinavit.