Content deleted Content added
No edit summary
Linea 983:
Salve Andrea. Stipulam [[An die Freude]] omnino correxi, sed simulac conatus sum ad nomen plenius ''Ode an die Freude'' movere, quo aliae quoque Vicipaediae uti videntur, infectis rebus te adeo. Demiror enim, cur mutationem facere nequeam. [[Usor:Neander|Neander]] 06:38, 1 Octobris 2010 (UTC)
:Salve optime, Neander. Motus interdictus est ob historiam prae-existentem paginae pessimae [[Ode an die Freude]], quae olim cum [[An die Freude]] contributa est. Nunc igitur, personam dictatoris (perpetui?) agens, hanc movi, istam delevi. Tibi etiam epistulam electronicam mitto. <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew]]<font color="green">[[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalby]]</font></font> 08:42, 1 Octobris 2010 (UTC)
 
== Candidus Fuldensis ==
 
Salve Andrew Dalby,
 
Gratias maximas tibi ago, qui paginam meo vitio tyrone dignissimo mendosam quodammodo defaecavisti. Consilium tuum secutus conventum aperui et anonymus esse desii. Spero instantissime me tuo auxilio tam simplicibus casibus in futuro non abusurum esse. Sed triarii est tyronibus manum dare, ut tu fecisti aliis in exemplum. Error meus indicatione falsa provocatus est. Nam non illud <references/>tag defuit, sed notam non clauseram </ref>. Itaque iterum atque iterum frustra illud <references/>tag inserere conatus sum et non vidi illud </ref> desse. Sed nunc paululum didici et vitium hoc me non repetiturum esse promitto. Fac valeas, nec te taedeat tyronibus succurrere --[[[Usor:Brun Candidus|Brun Candidus]] 17:50, 11 Octobris 2010 (UTC)]