Quantum redactiones paginae "Lucius Pomponius Flaccus" differant

Summarium vacuum
m (Automaton: addens {{Nexus desiderati}})
No edit summary
'''Lucius Pomponius Flaccus''' (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio primi saeculi post Christum natum fuit. Patria eius [[Iguvium]] in [[Umbria]] erat. Ante annum [[16]] legatus in [[Moesia]] [[Gaius Poppaeus Sabinus|Gaio Poppaeo Sabino]] duce erat. Eo [[Ovidius Naso]] epistulam ex ponto I 10 misit. Anno [[17]] consul ordinarius creatus anno [[19]] legatus Augusti pro praetore [[Moesia]]e factus est. Fuit amicus [[Tiberius (imperator)|Tiberii]], qui eum anno [[32]] legatum in [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] misit. Cum [[Herodes Agrippa|Herodi Agrippa]] egit. In provincia sua mortuus est. Frater eius maior [[Gaius Pomponius Graecinus]], consul suffectus anno [[16]] erat<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 123</ref>.
 
== Pomponius Flaccus conviva ==
Plinius de convivio biduo Tiberii et [[Lucius Calpurnius Piso (consul 27)|L. Pisonis]] narrat, post quod (anno [[36]]) Piso officium [[Praefectus urbi Romae|praefectus Urbi]] nactus est.<ref>{{Pnh}} 14.144-146</ref> Suetonius, idem convivium referens, nomen addit tertii convivae Pomponii Flacci:
:Princeps ... cum Pomponio Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando potandoque consumpsit, quorum alteri Syriam provinciam, alteri praefecturam urbis confestim detulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicos professus (Suetonius, ''[[De vita Caesarum]]'' "Tiberius" 42).
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
 
{{Index consulum sub principatu electorum|