Quantum redactiones paginae "Gaius Cestius Gallus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Gaius Cestius Gallus Camerinus''' (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo fuit. Anno [[21]] [[Annia Rufilla|Anniam Rufillam]] fraudis accusavit et damnari adeptus est<ref>[[Tacitus]], Annales III 36,2</ref>. Anno [[32]] praetor Quintum Servaeum senatorem atque comitem [[Germanicus|Germanici Caesaris]] et Minucium Thermum equitem Romanum ut amicos [[Lucius Aelius Seianus|Seiani]] accusavit<ref>Tacitus, Annales VI 7,2</ref>. Anno [[35]] consul ordinarius creatus est. Filius eius [[Gaius Cestius Gallus (consul 42)|Gaius Cestius Gallus]] consul suffectus anno [[42]] erat<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 1078</ref>.
 
== C. Cestius Gallus hospes ==
[[Suetonius]] quae sequuntur narrat: [[Tiberius (imperator)|Tiberius]] "[[Gaius Cestius Gallus|Cestio Gallo]], libidinoso ac prodigo seni, olim ab [[Augustus (imperator)|Augusto]] [[ignominia]] notato et a se ante paucos dies apud [[senatus Romanus|senatum]] increpito cenam ea lege condixit, ne quid ex consuetudine immutaret aut demeret, utque nudis puellis ministrantibus cenaretur."<ref>Suetonius, ''[[De vita Caesarum]]'' "Tiberius" 42</ref>
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
 
{{Index consulum sub principatu electorum|