Quantum redactiones paginae "Quintus Hortensius Hortalus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
'''Quintus Hortensius Hortalus''' (natus anno [[114 a.C.n.]]; mortuus [[50 a.C.n.]]) fuit [[consul]] [[Roma antiqua|Romanus]] anno [[69 a.C.n.|69]], scriptor oratorque cui [[Marcus Tullius Cicero]] fuit aemulus. Fuit et [[gastronomus]] late notus. [[Vivarium|Vivaria]] piscium habuit quae [[Bauli]]s [[Campania]]e instituit,<ref>{{Pnh}} 8.211, 9.170, 9.172.</ref> et vivarium ("therotrophium") ferorum iuxta [[Laurentum]] de quo [[Varro Reatinus|Varro]] sic narrat:
:"Ego vero," inquit [Axius], "apud Q. Hortensium cum in agro Laurenti essem, ibi p494istucistuc magis {{Polytonic|θρᾳκικῶς}} fieri vidi. Nam silva erat, ut dicebat, supra quinquaginta iugerum maceria saepta, quod non leporarium, sed therotrophium appellabat. Ibi erat locus excelsus, ubi triclinio posito cenabamus, quo Orphea vocari iussit. Qui cum eo venisset cum stola et cithara cantare esset iussus, bucina inflavit, ut tanta circumfluxerit nos cervorum aprorum et ceterarum quadripedum multitudo, ut non minus formosum mihi visum sit spectaculum, quam in Circo Maximo aedilium sine Africanis bestiis cum fiunt venationes (Varro, ''[[De re rustica (Varro)|De re rustica]]'' [http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Varro/de_Re_Rustica/3*.html 3.13.1-3]).
 
Hortensius ante annum 67 [[augur]] creatus est; in [[cena Hortensii Hortali aditialis|cenam aditialem]] ille primus Romanorum [[pavo (avis)|pavonem]] cibi gratia occidit, quod "potius ... luxuriosi quam severi ... laudabant".<ref>[[Varro Reatinus|Varro]], ''[[De re rustica (Varro)|De re rustica]]'' 3.6.6; cf. {{Pnh}} 10.45.</ref> De vinis ab Hortensio Hortalo relictis sic [[Plinius maior|Plinius]] [[Varro Reatinus|Varronem]] citat: "''[[Gaius Sentius|C. Sentius]], quem praetorem vidimus, Chium vinum suam domum inlatum dicebat tum primum, cum sibi cardiaco medicus dedisset: Hortensius super X [[cadus|cadum]] ''[i.e. 10&nbsp;000 cados]'' heredi reliquit''. Hactenus Varro."<ref>{{Pnh}} 14.96.</ref>