Quantum redactiones paginae "Quintus Hortensius Hortalus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Quintus Hortensius Hortalus''' (natus anno [[114 a.C.n.]]; mortuus [[50 a.C.n.]]) fuit [[consul]] [[Roma antiqua|Romanus]] anno [[69 a.C.n.|69]], scriptor oratorque cui [[Marcus Tullius Cicero]] fuit aemulus. Fuit et [[gastronomus]] late notus. [[Vivarium|Vivaria]] ferorum necnon piscium habuit quae [[Bauli]]s [[Campania]]e instituit.<ref>{{Pnh}} 8.211, 9.170, 9.172.</ref> Hortensius ante annum 67 [[augur]] creatus est; in [[cena Hortensii Hortali aditialis|cenam aditialem]] ille primus Romanorum [[pavo (avis)|pavonem]] cibi gratia occidit, quod "potius ... luxuriosi quam severi ... laudabant".<ref>[[Varro Reatinus|Varro]], ''[[De re rustica (Varro)|De re rustica]]'' 3.6.6; cf. {{Pnh}} 10.45.</ref> De vinis ab Hortensio Hortalo relictis sic [[Plinius maior|Plinius]] [[Varro Reatinus|Varronem]] citat: "''C. Sentius, quem praetorem vidimus, Chium vinum suam domum inlatum dicebat tum primum, cum sibi cardiaco medicus dedisset: Hortensius super X [[cadus|cadum]] [i.e. 10&nbsp;000 cados] heredi reliquit'': hactenus Varro."<ref>{{Pnh}} 14.96.</ref>
 
 
== Notae ==