Quantum redactiones paginae "Lucius Licinius Lucullus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 8:
 
== Lucullus agricola et gastronomus ==
Lucullus villam suburbanum habuit iuxta [[Tusculum]]. Ibi magna aedificia erexit quae "aviarium" appellata sunt "ut in eodem tecto [[ornithon]]is inclusum [[triclinium]] haberet, ubi delicate cenitaret et alios videret in [[mazonomus|mazonomo]] positos coctos, alios volitare circum fenestras captos".<ref>[[Varro Reatinus|Varro]], ''[[De re rustica (Varro)|De re rustica]]'' 3.4.2-3, cf. 3.5.8</ref> "Itaque [[Graeus Pompeius Magnus|Pompeio]] laudi datum est," addit [[Plutarchus]], "quod cum aestate aegrotanti ipsi medicus suasisset ut [[turdus|turdo]] vesceretur, famulusque negasset eo tempore inveniri turdum nisi [[altile]]m apud Lucullum posse, ab eo peti prohibuisset, medicoque dixisset: ''Ergo nisi Lucullus deliciis operam daret, Pompeius non viveret?'' Atque aliud comparatu facile sibi dari iussisset."<ref>Plutarchus, "Vita Luculli" 40.2</ref>
 
Villam etiam habuit [[Bauli]]s; ibi [[piscina]]s confecit. Montem postea perfodit ut maritimam aquam in piscinas immisisset qui "bis cotidie ab exorta luna ad proximam novam" reciproce fluerent "ut ... pisces suos videatur propter aestus eduxisse in loca frigidiora".<ref>Varro, ''De re rustica'' 3.17.8-9</ref> Quos pisces [[Marcus Licinius Crassus (triumvir)|M. Crassus]], tutela [[Marcus Licinius Lucullus (mortuus 42 a.C.n.)|M. Licinii L.f. Luculli]] accepta, quadraginta milia sestertiis vendidit.<ref>Varro, ''De re rustica'' 3.2.17</ref>