Quantum redactiones paginae "Lingua Sinensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
Quod autem maximum distinguit dialectos Mandarinicos ab aliis linguis Sinicis est phonematis paucitas et multisyllabica verborum morphologia. Quia lingua Mandarinica paucis syllabis utitur, multi [[character|characteres]] idem pronuntiatum habent. Quod confusio crearet, sed loquentes Mandarinici verba multisyllabica ex singulis characteribus significatu similibus creare soliti sunt, ut ambiguitates evitentur. Exemplum quod datur est 'medicus', quod in lingua Cantonensi 醫 yi1 tandum redditur, dum in lingua Mandarinica 醫生 yi1 sheng1 redditur (medicus vitae) et habetur ut singulum verbum idem significans.
 
Ex dialectu Mandarinico Pechinensi, orta est [[Lingua Mandarinica normalis]], late ut nationalis seu communis [[Lingua Sinensis|Sinarum lingua]] agnita, quae per orbem terrarum ut lingua Sinensis docta est. In [[Res Publica Popularis Sinarum|continente Sinensi]], [[Honcongum|Honcongi]], [[Macaum|Macai]] plerumque appellatur Putonghua ((Pinyin) Pǔtōnghuà; (Sinice simplificato / translaticio) 普通话 /普通話), quod ad litteram significat "diffusamuniversalem et communemcommunicationis loquelam". Etiam praecipue in [[Taivania]], et interdum in continente et Honcongi, appellatur guoyu ((Pinyin) Guóyǔ; Sinice simplificato / translaticio) 国语 / 國語) quod ad litteram significat "nationalem linguam" seu "regni linguam". At usque lingua normalis Mandarinica discrepat in pronuntiatu et vocabulario per territorium Sinense: quia lingua Mandarinica normalis in continente extra Pechinum et in Taivania docta et adhibita multo discrepat a lingua Mandarinica Pechini adhibita.
 
==Notae==