Quantum redactiones paginae "Quintus Caecilius Metellus Numidicus" differant

Content deleted Content added
m movit Quintus Metellus Numidicus ad Quintus Caecilius Metellus Numidicus praeter redirectionem: nomen plenum
mNo edit summary
Linea 1:
'''Quintus Caecilius Metellus Numidicus''' (natus die ignoto; obiit circa annum [[91 a.C.n.]]) fuit [[consul]] [[Roma]]nus. [[Bellum]] gessit cum [[Iugurtha]] [[Numidia|Numidarum]] rege, qui a [[Micipsa]] adoptatus, duos eius filios, fratres suos, interfecerat, ut solus Numidiae imperio potiretur. Micipsa in amicitia societateque populi Romani semper permanserat. Postquam igitur [[Roma]]e cognitum est nefarium Iugurthae scelus; placuit illud ulcisci. Metellus cum exercitu in [[Africa (Romana)|Africam]] navigavit, et cum hoste manus conseruit, qua in parte Iugurtha adfuit. Ibi aliquandiu certatum est, neque hic ullum boni ducis aut militis officium praetermisit. Ceteri vero eius milites primo congressu pulsi fugatique sunt; Iugurtha in [[oppidum]] munitum perfugit. Paucis post diebus, Metellus eum insecutus, iterum proelio fudit: Numidiam vastavit, urbes amplas et munitissimas cepit; quae victoria ei nomen Numidici fecit.
 
Postea Quintus Metellus censor factus est, eiusque egregia fuit censura, et omnis vita plena gravitatis. Cum ab inimicis accusatus, causam de pecuniis repetundis diceret, et ipsius tabulae circumferrentur [[iudex|iudicibus]] inspiciendae, nemo ex illis fuit qui non removeret oculos, et se totum averteret, ne quisquam dubitare videretur verumne an falsum esset quod ille retulerat in tabulas. Cum Saturninus tribunus plebis legem [[senatus]] maiestati adversam et reipublicae perniciosam tulisset, Metellus in eam legem iurare noluit, eaque de causa in exilium actus est. Honestum [[Rhodus|Rhodi]] secessum invenit, ibique litteris operam dedit. Ita vir fortissimus de civitate maluit decedere, quam de sententia, eique salus patriae dulcior quam conspectus fuit.