Quantum redactiones paginae "Flamen" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 18:
Hanc tripertitionem flaminum maiorum [[Georgius Dumézil|Dumézil]] ad tripertitionem officiorum maiorum in vetusta societate [[Linguae Indoeuropaeae|indoeuropaea]] refert. Nam Iovem initio deum regni ac sacrorum (id est antiquitus magicarum artium), ut apud Indicos '''[[Varuna]]'''m aut '''[[Mithras|Mithra]]'''m, Martem autem belli ut '''[[Indra]]'''m, Quirinum fecunditatis, opum ac divitiarum ut '''[[Nasatya]]'''m fuisse voluit. Sic in Indica societate tripertitio fuit inter sacerdotes, bellatores et homines qui opes gignebant (exempli gratia agricolae, pastores, artifices, mercatores...). Haec interpretatio ingeniosissima quidem est sed mera coniectura probatione carens remanet.
 
Alii ternos flamines ad nascentem Romam tribusque antiquas referunt : tres enim fuerunt (Luceres, Ramnes, Tities); alii deum alium in monte alio cultum ac Martem [[Latini|Latinorum]] [[Palatinus mons|Palatium]] incolentium deum, Quirinum [[Sabini|Sabinorum]] [[Septem Montes Romae|Quirinalem collem]] habitantium, [[Iupiter|Iovem]] gentis in [[Capitolium|Capitolino monte]] sedem habentis (sive [[Latini]], sive [[Sabini]], sive etiam [[Etrusci]] fuere) fuisse volunt. Etc. Hoc certe non absurde putant deos singulos fuisse trium partium quae coalescendo Romam fundavere: nam semel in anno tres flamines maiores simul carro arcuato per urbem vehebantur ad sacrum deae Fidei faciendum; qui ritus societatem veterem fide mutua innixam renovare ac confirmare videri potest.
 
== De flaminibus minoribus et deis eorum ==